Charter Document - 01830039

Charter Document - 01830039


Charter Number: 01830039
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Martini anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Estrildam que fuit uxor Ricardi filii Torold petentem per Willelmum filium suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum filium Ricardi tenentem de rationabili dote ipsius Estrilde que eam contingit de libero tenemento quod fuit Ricardi Turold quondam [uiri] sui in Lenn unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Estrilda remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta dote Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus dedit predicte Estrilde quadraginta solidos

Source (click image below to view full size)