Charter Document - 01830038

Charter Document - 01830038


Charter Number: 01830038
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec [est] finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in j mensem anno [regni regis] Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Eustachio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum de Stratton petentem et Rannulfum filium Roberti tenentem de viginti quatuor acris terre cum pertinentiis in [S]tratton unde Walterus frater ipsius Rannulfi uocauit ipsum Rannulfum ad war[antum] qui uenit et ei warantizauit in prefata curia et unde placitum fuit inter predictum Rogerum et Walterum [in] prefata curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamauit predicto Rannulfo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis de se et [heredibus] suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rannulfus dedit predicto Rogero quadraginta solidos

Source (click image below to view full size)