Charter Document - 01830036
Charter Number: | 01830036 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Michaelis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Eustachio de Faucumberge Johanne de Gestlinges Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Alexandrum filium Willelmi petentem et Richerum filium Willelmi tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Timeltorp et in Refham [unde] placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alexander remisit et quietum clamauit predicto Richero et [he]redibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Richerus dedit et concessit predicto Alexandro et heredibus suis tres acras terre cum pertinentiis in Timeltorp que abutant [su]per mesagium quod fuit Simonis aui eorum et Ricardum filium Elfstan cum toto t[enem]ento suo et sequela sua tenendum de predicto Richero et heredibus suis inperpetuum Reddendo annuatim duo altilia ad natale pro omni seruitio Et preterea dedit eidem Alexandro [] [m]arcas argenti