Charter Document - 01830035

Charter Document - 01830035


Charter Number: 01830035
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Johannis bapitiste anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Warinum Oisel et Beatriciam uxorem suam petentes per Simonem filium Roberti positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum et Willelmum filium Ricardi tenentem de j mesagio cum pertinentiis in Lenn unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit predictum mesagium cum pertinentiis esse jus ipsius Beatricie Et pro hac recognitione et fine et concordia predicti Warinus et Beatricia concesserunt predicto Willelmo et heredibus suis predictum mesagium cum pertinentiis tenendum de predictis Warino et Beatricia et heredibus ipsius Beatricie in perpetuum per seruitium xij denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis iij denarios et ad festum sancti Andree iij denarios et ad annunciationem sancte Marie iij denarios et ad festum sancti Johannis baptiste iij denarios Et pro hac concessione idem Willelmus dedit eisdem Warino et Beatricie vij marcas argenti

Source (click image below to view full size)