Charter Document - 01830034
| Charter Number: | 01830034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octavis sancti Johannis baptiste anno regni regis Johannis quinto coram Galfridus filio Petri Ricardo de Heriet Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido [de] Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Alexandrum priorem de Hikelin [] [petentem] per Augustinum canonicum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Henricum de Fleg tenentem de me[dietate aduocatione ecclesie] de Waxtonesham unde recognitio ultime presentationis sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus recognouit medietatem aduocationis predicti ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sancti Augustini de [Hikel]ing et eam remisit et quietam clamauit predicto priori et successoribus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia Theodbaldus de Valones aduocatus domus de Hikeling concessit predicto Henrico et heredibus suis totam terram quam idem Henricus tenuit de ipso Theodbaldo in Sumerton et in Winterton tenendam de ipso Theodbaldo et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium octo solidorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio unde idem Henricus prius solebat reddere predicto Theodbaldo viginti solidos per annum Et hec concordia facta fuit presente et concedente predicto Theodbaldo
