Charter Document - 01830033

Charter Document - 01830033


Charter Number: 01830033
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Johannis baptiste anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insul justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum de Creping petentem et Radulfum filium Siredd tenentem de duodecim acris terre cum pertinentiis in Eligham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Walteri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Walterus concessit predicto Radulfo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium duorum solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad pascha xij denarios et ad festum sancti Michaelis xij denarios saluo forinseco seruitio Et pro hac concessione predictus Radulfus dedit predicto Waltero unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)