Charter Document - 01830032
Charter Number: | 01830032 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum filium Petri petentem et Walterum filium Umfridi tenentem de viginti acris terre cum pertinentiis in Banham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus recognouit totam predictam teram cum pertinentiis esse jus predicti Radulfi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Radulfus concessit predicto Waltero totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam sibi et heredibus suis de predicto Radulfo et heredibus suis in perpetuum per seruitium iij solidorum et ij denariorum per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis xix denarios et ad pascha xix denarios pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hac concessione idem Walterus dedit eidem Radulfo quinque marcas argenti et dimidiam