Charter Document - 01830031
Charter Number: | 01830031 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum sancte trinitatis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insul Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Curzun petentem et Gaufridum de Marisco tenentem de una carucata terre et de j molendino cum pertinentiis in Hechamthorp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit predicto Gaufrido et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra et in predicto molendino cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Gaufridus dedit predicto Radulfo viginti quinque marcas argenti