Charter Document - 01830030
Charter Number: | 01830030 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hubertum filium Alexandri petentem et Goscelinum de Walpol tenentem de j mesuagio cum pertinentiis in Lenna quod fuit Huberti auunculi ipsius Huberti filii Alexandri unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hubertus filius Alexandri remisit et quietum clamauit predicto Goscelino et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto mesagio cum pertinentiis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quiete clamantia et fine et concordia predictus Goscelinus dedit predicto Huberto xx marcas argenti Et hec concordia facta fuit presentibus Willelmo et Galfrido et Hamone fratribus predicti Huberti qui hanc concordiam concesserunt et predictum mesagium quietum clamauerunt