Charter Document - 01830029
Charter Number: | 01830029 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Creppinges justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem episcopum Norwic petentem et Hamonem filium Burdi tenentem de communa pasture de Horningetoft uilla predicti Hamonis unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hamo recognouit communam predicte pasture esse jus predicti episcopi et ecclesie Norwic Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus episcopus concessit predicto Hamoni totam predictam pasturam cum pertinentiis Tenendam sibi et heredibus suis de predicto episcopo et succcssoribus suis in perpetuum per seruitium duorum solidorum per annum reddendorum ad annunciationem sancte Marie apud Helmeham Ita scilicet quod predictus Hamo et heredes sui predictam pasturam claudent Et si forte per defectum clausture aueria predicti episcopi et hominum suorum ingrediantur illam pasturam uel aliquid dampnum fecerint alicubi nisi illa pastura solebat esse [] predictus Hamo uel heredes sui non imparcabunt ea nec cu[] dampnum quod ibi fecer [] nisi juuenta fuerint cum wa[] Et pro hac concessione predictus Hamo remisit et quietum clamauit de [se] et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in communa pasture de Helmeham et de Brisele in perpetuum Et [] idem Hamo dedit predicto episcopo decem marcas argenti Et predictus episcopus recepit homagium predicti Hamonis de predicta [pastura] de Horningtoft