Charter Document - 01830028

Charter Document - 01830028


Charter Number: 01830028
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Elyam filium Ricardi petentem et Henricum de Bosco tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Bodham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Elias remisit et quietum clamauit predicto Henrico et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Henricus dedit et concessit predicto Elye decem acras terre cum pertinentiis quas Willelmus sacerdos de Berningeham tenuit de eodem Henrico Tenendum sibi et heredibus suis de eodem Henrico de heredibus suis in perpetuum per seruitium trium denariorum reddendorum ad viginti solidos de scutagio et ad plus plus et ad minus minus Et preterea idem Henricus dedit eidem Elye unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)