Charter Document - 01830027

Charter Document - 01830027


Charter Number: 01830027
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in v septimanas anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem le Sire petentem et Herbertum priorem de Kokesford tenentem per Heruicum filium Walteri positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de xxiiij acris terre cum pertinentiis in Frenges unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti prioris et ecclesie sancte Marie de Kokesford Tenendum ipsi priori et successoribus suis de predicto Johanne et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium unius libre piperis uel vj denariorum per annum reddend ad natale pro omni seruitio Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus prior dedit predicto Johanni xx solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)