Charter Document - 01830025
Charter Number: | 01830025 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in iij septimanas anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Bertholomeum clericum et Bertholomeum palmarium petentes et Ricardum de Baifeld tenentem de medietate aduocationis ecclesie de Brandon unde recognitio ultime presentationis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit aduocationem medietatis predicte ecclesie esse jus predictorum Bartholomei clerici et Bartholomei palmarii et eam remisit et quietam clamauit predictis Bartholomeo clerico et Bartholomeo palmario et heredibus eorum de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predicti Bartholomeus clericus et Bartholomeus palmarius dederunt predicto Ricardo centum solidos esterlingorum