Charter Document - 01830024
| Charter Number: | 01830024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno [regni re]gis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Heried Simone de Pateshill Eustachio de Fauc [] [Jo]hanne de Gestling Godefrido de Insul Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis baronibus domini [regis tunc] ibi presentibus inter Stephanum filium Petri petentem et Milonem filium Simonis tenentem de j carucata terre cum pertinentiis in [] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamauit predicto Mil[oni et] heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta carucata terre de se et heredibus suis inperpetuum Et pro [hac quieta] clamantia et fine et concordia predictus Milo dedit predicto Stephano viginti solidos esterlingorum
