Charter Document - 01830023

Charter Document - 01830023


Charter Number: 01830023
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post pascha anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucumberg Godefrido de Insul Johanne de Gesting Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Titeleshal petentem et Alanum filium Roberti tenentem de dimidia carrucata terre cum pertinentiis in Titeleshal unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione fine et concordia idem Robertus concessit predicto Alano x acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet tres acras terre et dimidiam apud Holegate que fuerunt Reineri le Gay et duas acras et dimidiam apud Treisdikes inter duas uias et unam acram apud Calput uersus occidentem et unam acram apud Greiputtes juxta terram Michaelis Capri et unam acram apud Aslakebusk juxta terram Hugonis filii Hulf et unam acram in Sirinecopf juxta terram magistri Gaufridi uersus orientem Tenendas de se et heredibus suis ipsi Alano et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xij denariorum per annum scilicet ad festum sancti Johannis baptiste iiij denarios et ad festum sancti Andree iiij denarios et ad mediam quadragesimam iiij denarios et ad xx solidos de scutagio ij denarios et ad plus plus et ad minus minus

Source (click image below to view full size)