Charter Document - 01830022
Charter Number: | 01830022 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Gaufridum Crawe petentem et Rogerum de Stratton tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Stratton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gaufridus remisit et quietum clamauit predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus concessit ipsi Galfrido et heredibus suis xxviij acras terre cum pertinentiis in Stratton quas ipse Gaufridus prius tenuit de eodem Rogero pro ij solidis annuatim reddendis Tenendas de ipso Rogero et heredibus suis in perpetuum per seruitium uicesime partis feodi j militis pro omni seruitio Et preterea idem Rogerus dedit eidem G xl solidos sterlingorum