Charter Document - 01830021
Charter Number: | 01830021 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Yllarii in tres septimanas anno regni regis Johannis iiij coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Martinum filium Saffrei petentem et Fulcherum filium Ricardi tenentem de vij acris terre cum pertinentiis in Stratton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Martinus remisit et quietum clamauit predicto Fulchero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Fulcherus dedit predicto Martino x solidos esterlingorum