Charter Document - 01830020
Charter Number: | 01830020 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancte Yllarii in xv dies anno regni [regis] Johannis iiij coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Osber[to filio] Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Wima[r] filium Willelmi et Ricardum filium Simonis de sexaginta acris terre cum pertinentiis in Quideham unde placitum warantizationis carte sum[mo]nitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Wimar recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Ricardus concessit predicto Wimar et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso Ricardo et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium j libre piperis per annum pro omni seruitio reddende ad festum sancti Margarete et ad scutagium xx solidorum tres solidos et octo denarios et ad plus plus et ad minus minus