Charter Document - 01830019

Charter Document - 01830019


Charter Number: 01830019
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum Clerenbaud petentem et Rogerum magistrum de Simplingham tenentem per Johannem Buistard positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de xv acris terre cum pertinentiis in Welles unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto magistro de Simplingham et successoribus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus magister domus de Simplingham dedit predicto Willelmo xxx solidos sterlingorum et recepit eum in beneficiis et orationibus domus de Simplingeham in perpetuum

Source (click image below to view full size)