Charter Document - 01830018

Charter Document - 01830018


Charter Number: 01830018
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Yllarii in xv dies anno regni regis Johannis iiij coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Elfer et Aliciam uxorem suam petentes et Philippum priorem de Acra tenentem de xl acris terre cum pertinentiis in Haringeshag unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Elfer et Alicia remiserunt et quietum clamauerunt predicto priori et successoribus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinentiis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus prior dedit predictis Elfer et Alicie xl solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)