Charter Document - 01830015
Charter Number: | 01830015 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Ylarii anno regni regis Johannis iiij coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Johanne de Gestlinge Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Petrum de Norf[] petentem et Bartholomeum de Walsigham tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Walsigham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Bartholomeus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Petri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Petrus concessit predicto Bartholomeo totam predictam terram cum pertinentiis tenendam tota uita ipsius Bartholomei de predicto Petro uel de heredibus suis per seruitium j marce argenti per annum pro omni seruitio reddende ad natale saluo forinseco seruitio preter capitale masagium quod idem Petrus retinet ad opus suum Et predictus Bartholomeus aquietabit totam predictam terram cum pertinentiis uersus capitales dominos Et post decessum ipsius Bartholomei predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Petrum et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Bartholomei inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Ylarii anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Johanne de Gestlinge Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Petrum de Norf[] petentem et Bartholomeum de Walsigham tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Walsigham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Bartholomeus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Petri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Petrus concessit predicto Bartholomeo totam predictam terram cum pertinentiis tenendam tota uita ipsius Bartholomei de predicto Petro uel de heredibus suis per seruitium j marce argentinumeral per annum pro omni seruitio reddende ad natale saluo forinseco seruitio preter capitale masagium quod idem Petrus retinet ad opus suum Et predictus Bartholomeus aquietabit totam predictam terram cum pertinentiis uersus capitales dominos Et post decessum ipsius Bartholomei predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Petrum et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Bartholomei inperpetuum