Charter Document - 01830014

Charter Document - 01830014


Charter Number: 01830014
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Massingeham et Willelmum filium Herberti de xij acris terre cum pertinentiis in Massingeham unde placitum homagii sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus de Massingeham recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Willelmi filii Hereberti Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus filius Hereberti concessit predicto Willelmo de Massingeham et Ade matri eius totam predictam terram cum pertinentiis Tenendum de predicto Willelmo filio Hereberti et heredibus suis tota vita ipsius Willelmi de Massingeham et Ade per liberum seruitium xij denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad festum sancti Michaelis et ad scutagium j marce sex denarios et ad plus plus et ad minus minus Ita quod si alter ipsorum Willelmi de Massingeham et Ade prius alio moriatur reliquus terram illam teneat tota vita sua per predictum seruitium Et post decessum ipsius Willelmi de Massingeham et Ade tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Willelmum filium Herberti uel ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Willelmi de Massingham et heredibus Ade in perpetuum Et pro hac concessione predictus Willelmus de Massingeham et Ada dederunt predicto Willelmo filio Hereberti ij marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Massingeham et Willelmum filium Herberti de xij acris terre cum pertinentiis in Mnumeralassingeham unde placitum homagii sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus de Massingeham recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Willelmi filii Hereberti Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus filius Hereberti concessit predicto Willelmo de Massingeham et Ade matri eius totam predictam terram cum pertinentiis Tenendum de predicto Willelmo filio Hereberti et heredibus suis tota vita ipsius Willelmi de Massingeham et Ade per liberum seruitium xij denariorum pernumeral annum pro omni seruitio reddendorum ad festum sancti Michaelis et ad scutagium j marce sexnumeral denarios et ad plus plus et ad minus minus Ita quod si alter ipsorum Willelmi de Massingeham et Ade prius alio moriatur reliquus terram illam teneat tota vita sua per predictum seruitium Et post decessum ipsius Willelmi de Massingeham et Ade tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Willelmum filium Herberti uel ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Willelmi de Massingham et heredibus Ade in perpetuum Et pro hac concessione predictus Willelmus de Massingeham et Ada dederunt predicto Willelmo filio Hereberti ij marcas argentinumeral