Charter Document - 01830013

Charter Document - 01830013


Charter Number: 01830013
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem et Robertum filios Ernald[] de Burgo petentes per ipsum Robertum positum loco ipsius Johannis ad lucrandum uel perdendum et Reinerum filium Willelmi tenentem de duabus carrucatis terre cum pertinentiis in Burgo et in Adhelmerton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Johannes et Robertus recognouerunt predictas duas carucatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Reineri et eas remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus suis predicto Reinero et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Reinerus dedit et concessit predicto Roberto et heredibus suis de uxore sibi desponsata genitis tres decem acras terre et iij rodas et dimidiam in campis de Burgo scilicet quinque acras terre et dimidiam et xxv percatas de terra que fuit Stanard Cnapping uersus aquilonem et j acram et xv percatas que uocantur Foxhole et j acram que uocatur Fo[]esacr[] et v acras et iij rodas et dimidiam de terra que fuit Rannulfi uersus solem cum pasturis et exitibus ad predictam terram pertinentibus et preterea uesturam jungere in marisco de Burgo que uocantur xij acr[as] de Stokesby salua pastura eiusdem juncheure predicto Reinero et heredibus suis Tenendum de ipso Reinero et heredibus suis in perpetuum faciendo inde seruitium iiij denariorum ad scutagium xx solidorum et ad plus plus et ad minus minus Et si forte contigerit quod predictus Robertus moriatur sine herede de uxore sibi desponsata genito tota predicta terra cum pertinentiis et cum uestura predicte junchere reuertetur ad predictum Reinerum uel ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Roberti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem et Robertum filios Ernald[] de Burgo petentes per ipsum Robertum positum loco ipsius Johannis ad lucrandum uel perdendum et Reinerum filium Willelmi tenentem de duabus carrucatis terre cum pertinentiis in Burgo et in Adhelmerton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Johannes et Robertus recognouerunt predictas duas carucatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Reineri et eas remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus suis predicto Reinero et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Reinerus dedit et concessit predicto Roberto et heredibus suis de uxore sibi desponsata genitis tres decem acras terre et iij rodas et dimidiamnumeral in campis de Burgo scilicet quinque acras terre et dimidiam et xxv percatas de terranumeral que fuit Stanard Cnapping uersus aquilonem et j acram et xv percatasnumeral que uocantur Foxhole et j acramnumeral que uocatur Fo[]esacr[] et v acrasnumeral et iij rodas et dimidiamnumeral de terra que fuit Rannulfi uersus solem cum pasturis et exitibus ad predictam terram pertinentibus et preterea uesturam jungere in marisco de Burgo que uocantur xij acr[as]numeral de Stokesby salua pastura eiusdem juncheure predicto Reinero et heredibus suis Tenendum de ipso Reinero et heredibus suis in perpetuum faciendo inde seruitium iiij denariorumnumeral ad scutagium xx solidorumnumeral et ad plus plus et ad minus minus Et si forte contigerit quod predictus Robertus moriatur sine herede de uxore sibi desponsata genito tota predicta terra cum pertinentiis et cum uestura predicte junchere reuertetur ad predictum Reinerum uel ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Roberti