Charter Document - 01830012

Charter Document - 01830012


Charter Number: 01830012
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aliciam de Munpinzun petentem et Gaufridum de Assendon tenentem de viginti octo acris terre cum pertinentiis in Wigenhale unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Gaufridi et Margarete uxoris eius et illam remisit et quietam clamauit predicto Gaufrido et Margarete uxori eius et heredibus ipsius Margarete in perpetuum Ita quod idem Galfridus et Margareta et heredes ipsius Margarete tenebunt totam predictam terram cum pertinentiis de Fulcone de Munpinzun et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xxx denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Edmundi vij denarios et obolum et ad purificationem beate Marie vij denarios et obolum et ad inuentionem sancte crucis vij denarios et obolum et ad festum sancte Margarete vij denarios et obolum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predicti Gaufridus et Margareta dederunt predicte Alicie iiij marcas argenti Et hec concordia facta fuit assensu et uoluntate ipsius Fulconis et eo presente

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis quarto coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aliciam de Munpinzun petentem et Gaufridum de Assendon tenentem de viginti octo acris terre cum pertinentiis in Wigenhale unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Gaufridi et Margarete uxoris eius et illam remisit et quietam clamauit predicto Gaufrido et Margarete uxori eius et heredibus ipsius Margarete in perpetuum Ita quod idem Galfridus et Margareta et heredes ipsius Margarete tenebunt totam predictam terram cum pertinentiis de Fulcone de Munpinzun et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xxx denariorum per annumeralnum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Edmundi vij denarios et obonumerallum et ad purificationem beate Marie vij denarios et obonumerallum et ad inuentionem sancte crucis vij denarios et obonumerallum et ad festum sancte Margarete vij denarios et obonumerallum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predicti Gaufridus et Margareta dederunt predicte Alicie iiij marcasnumeral argenti Et hec concordia facta fuit assensu et uoluntate ipsius Fulconis et eo presente