Charter Document - 01830011

Charter Document - 01830011


Charter Number: 01830011
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Martini anno regni regis Johannis iiij coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Osberto filio Heruei Jordano de Turr[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter comitem Rogerum le Bigod[] petentem et Robertum de Crec et Agnetem uxorem suam tenentes de viginti solidatis terre cum pertinentiis in Coleby unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus et Agnes uxor sua recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Rogeri le Bigod[] et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Rogero le Bigod[] et heredibus suis de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus le Bigod[] dedit predictis Roberto et Agneti quadraginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Martini anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Osberto filio Heruei Jordano de Turr[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter comitem Rogerum le Bigod[] petentem et Robertum de Crec et Agnetem uxorem suam tenentes de viginti solidatis terre cum pertinentiis in Coleby unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus et Agnes uxor sua recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Rogeri le Bigod[] et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Rogero le Bigod[] et heredibus suis de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus le Bigod[] dedit predictis Roberto et Agneti quadraginta marcas argenti