Charter Document - 01830010

Charter Document - 01830010


Charter Number: 01830010
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in v septimanas anno regni regis Johannis iiij coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Osberto filio Herui Jordano de Turri justic[iariis] et aliis baronibus domini regis ibi tunc presentibus inter Ricardum priorem sancti Sepulcri de Theford[] petentem et Willelmum de Eston[] tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Huningham et de dimidio molendino cum pertinentiis in Torp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sancti Sepulcri de Theford[] Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus prior concessit predicto Willelmo et heredibus suis ex se genitis totam predictam terram cum pertinentiis et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis Tenendum de se et successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium septem solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad pascha tres solidos et vj denarios et ad festum sancti Michaelis tres solidos et vj denarios Et si forte contigerit quod predictus Willelmus obierit sine herede ex se genito tota predicta terra et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis reuertentur ad predictum priorem uel ad successores suos quietum de heredibus ipsius Willelmi in perpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in v septimanasnumeral anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Osberto filio Herui Jordano de Turri justic[iariis] et aliis baronibus domini regis ibi tunc presentibus inter Ricardum priorem sancti Sepulcri de Theford[] petentem et Willelmum de Eston[] tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Huningham et de dimidio molendino cum pertinentiis in Torp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sancti Sepulcri de Theford[] Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus prior concessit predicto Willelmo et heredibus suis ex se genitis totam predictam terram cum pertinentiis et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis Tenendum de se et successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium septem solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad pascha tres solidos et vj denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis tres solidos et vj denariosnumeral Et si forte contigerit quod predictus Willelmus obierit sine herede ex se genito tota predicta terra et predictum dimidium molendinum cum pertinentiis reuertentur ad predictum priorem uel ad successores suos quietum de heredibus ipsius Willelmi in perpetuum