Charter Document - 01820390
Charter Number: | 01820390 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of the City of Norwich |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wudestok die Jouis post octabas purificacionis beate Marie anno regni regis Johannis sexto coram Willelmo Hiwere Magistro Joscelino de Well Jacobo de Boterna justiciariis domini regis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum priorem de Norwico petentem et ciues Norwici tenentes de communia tocius pasture in suburbio Norwici que se extendit versus Lakenham et versus Pontem de Hertford et usque Eton de feodo prioris Norwici Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognouit predictam communiam tocius predicte pasture esse jus predictorum ciuium Habendam et tenendam ipsis et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis prioribus Norwici reddendo per annum de singulis bobus et vaccis si pascant in pastura unius predictarum villarum de Lakenham et de Etone unum denarium et si pascant in pastura predictarum duarum villarum duos denarios Et similiter de singulis quinque ovibus si pascant in pastura unius predictarum villarum unum denarium et si in pastura ambarum duos denarios scilicet unum denarium ad aulam de Lakenham et unum denarium ad aulam de Eton imperpetuum pro omni seruicio et exaccione Salua communia eiusdem pasture hominibus predicti prioris de Lakenham et de Eton Et pro hac recognicione fine et concordia predicti ciues concesserunt predicto priori et successoribus suis quadraginta acras in eadem pastura ad excolendas scilicet septem acras in latitudine a superiori capite de Driemere versus meridiem extensas versus Norwicum Et in longitudine a via regali versus Lakenham Et alibi triginta et tres acras scilicet in latitudine de Hildeberdesdele versus Norwicum et in longitudine de Lamsete versus pontem de Hertford Et sciendum quod licebit predicto Priori et successoribus suis capere in eadem pastura brueriam et genestum et ianum et fulgeriam et fodere turbas sine vasto pasture
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wudestoklocation die Jouis post octabas purificacionis beate Marie anno regni regis Johannis sextodate coram Willelmo Hiwerename Magistro Joscelino de Wellname Jacobo de Boterna justiciariisname domini regis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum priorem de Norwiconame petentem et ciues Norwiciname tenentes de communia tocius pasture in suburbio Norwici que se extendit versus Lakenham et versus Pontem de Hertford et usque Eton de feodo prioris Norwiciname Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognouit predictam communiam tocius predicte pasture esse jus predictorum ciuiumname Habendam et tenendam ipsis et heredibus suis de predicto priorename et successoribus suis prioribus Norwici reddendo per annum de singulis bobus et vaccis si pascant in pastura unius predictarum villarum de Lakenham et de Etone unum denarium et si pascant in pastura predictarum duarum villarum duos denarios Et similiter de singulis quinque ovibus si pascant in pastura unius predictarum villarum unum denarium et si in pastura ambarum duos denarios scilicet unum denarium ad aulam de Lakenham et unum denarium ad aulam de Eton imperpetuum pro omni seruicio et exaccione Salua communia eiusdem pasture hominibus predicti priorisname de Lakenham et de Eton Et pro hac recognicione fine et concordia predicti ciuesname concesserunt predicto prioriname et successoribus suis quadraginta acras in eadem pastura ad excolendas scilicet septem acras in latitudine a superiori capite de Driemere versus meridiem extensas versus Norwicum Et in longitudine a via regali versus Lakenham Et alibi triginta et tres acras scilicet in latitudine de Hildeberdesdele versus Norwicum et in longitudine de Lamsete versus pontem de Hertford Et sciendum quod licebit predicto Prioriname et successoribus suis capere in eadem pastura brueriam et genestum et ianum et fulgeriam et fodere turbas sine vasto pasture