Charter Document - 01800037

Charter Document - 01800037


Charter Number: 01800037
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1216
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocencius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis canonicis Sancti Wilfridi in Ripum salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum producatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus concurrentes assensu antiquas et approbatas consuetudines libertates et immunitates a regibus et principibus legitime vobis concessas que canon[ic]is non obviant institutis sicut eas juste et pacifice obtinetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum se noverit incursurum Dat Lateranem ij Id Februarii pontificatus nostri anno xviij