Charter Document - 01800033
Charter Number: | 01800033 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis de Giseburn de Chreseham Prioribus magistro W de Hou salutem et apostolicam benediccionem Pervenit ad nos ex in cleri sinuatione capituli Sancti Wilfridi Ripon quod R clericus sicut dicitur uxoratus capellam de Nide ad ecclesiam Ripon pertinentem de jure invasam et reddere contradicit occasione cujusdam concessionis a quibusdam eidem facte ad quos non pertinebat aliis inconsultis prescripte capelle donatio quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus predictam capellam ad ecclesiam prenominatam de jure spectare amoto sicut justum fuerit quolibet illicito detentore dicto capitulo cum subtractis inde fructibus sine appellacionis obstaculo mediante justicia restitui faciatis Quod si omnes hiis exequendis ne quiveritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Rome apud Sanctum Petrum xiij Kal Junii pontificatus nostri anno primo