Charter Document - 01800029

Charter Document - 01800029


Charter Number: 01800029
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus per Eboracensem provinciam constitutis salutem et apostolicam benediccionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum itaque dilecti filii capitulum ecclesie Ripon dicte sicut ex parte ipsorum fuit propositum ecclesiam ipsam nimia vetustate consumptam reparare intendant opere sumptuoso et ad ipsius consummacionem operis eis proprie non suppetant facultatem universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eis elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subvencionem vestram predictum opus valeat reparari et vos per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterne felicitatis gaudia pervenire Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis propter hoc manum porrexerunt adjutricem centum dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus quas mitti per questores districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Dat Viterbie v kalen Maii pontificatus nostri anno quarto