Charter Document - 01800012

Charter Document - 01800012


Charter Number: 01800012
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Turstan de Beluaro dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beato Wilfrido et canonicis de Rippon pro salute anime mee et antecessorum meorum unam acram terre in Kerhaghe proximam de Sandwat sicut divisa protendit de Tophtum sic usque Sandwat liberam quietam et solutam ab omni seculari servicio in puram et perpetuam elemosinam de me et de heredibus meis in perpetuum Ut autem hec donacio a nemine in posteris temporibus possit infringi hoc scriptum sigilli mei apposicione roboravi Hiis testibus Gualtero filio Radulphi Ricardo Noel Goscelino filio ejus Ricardo de Stodlei []