Charter Document - 01800008

Charter Document - 01800008


Charter Number: 01800008
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord, Quitclaim
Date: 1140
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud ecclesiam Sancte Brigide London[] in crastino purificationis Beate Marie anno regni regis Stephani quinto coram W[illelm]o episcopo Sarum Ricardo abbate de Burgo Sancti Petri magistro Galfrido de Glanwile et magistro Simone de Cobham justit[iariis] et aliis domini regis fidelibus inter Rogerum Albonum seniorem per Nicholaum de Monte Sancti Johannis positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et capitulum beati Wilfridi Ripon tenent[em] per Rogerum Hurrell positum loco ipsius capituli ad lucrandum vel perdendum de tribus messuagiis et tribus carucatas terre cum pertinentiis in Aismonderby unde magna assisa submonita fuit inter eosdem in eadem curia videlicet quod predictus Rogerus recognovit predicta tenementa cum pertinentiis esse jus ecclesie [beati] Petri de Ripon et capituli predicti sicut predictum capitulum eadem tenere clamavit et pro se et heredibus suis ea relaxavit et quieta clamavit predict[e] ecclesie et capitulo et canonicis ejusdem in liberam et puram elemosinam quieta ab omni actione seculari Preterea concedit prefato capitulo et canonicis pro salute anime sue et antecessorum et heredum suorum quod canonici ecclesie predicte et homines sui in Asmonderby habeant communam pasture animalibus suis ubique cum animalibus ipsius Rogeri et heredum suorum inperpetuum exceptis blado et prato et excepto bosco de Rissaw Preterea predictus Rogerus concedit pro se et heredibus suis quod si forte canonici ecclesie de Ripon terram illam ad opus suum proprium coluerint quod ipsi tunc habeant virgas in predicto bosco pro attilus carucatam suarum per visum servientis ipsius Rogeri et heredum suorum inperpetuum capiendas Tenentes tamen ipsorum canonicorum nihil in bosco capiunt nisi pro suo dando Et pro hac recognicione et quieta clamacione fine et concordia predictum capitulum dedit prefato Rogero quinque marcas argenti et susceperunt ipsum et antecessores suos et heredes suos in fraternitatem ecclesie predicte et in participacione omnium bonorum operum et orationum que in predicta ecclesia fient inperpetuum

Source (click image below to view full size)