Charter Document - 01800007

Charter Document - 01800007


Charter Number: 01800007
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1135 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus Rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus baronibus vicecomitibus et omnibus ministris suis fidelibus Francis et Anglis totius Anglie salutem Presentis charte confirmo ecclesie Sancti Wilfridi de Ripun pacem suam leucam suam et ejusdem pacis violate emendationem sicut est ab aliquo predecessorum meorum melius ipsi ecclesie collata et a me cum eisdem regibus confirmata Privilegia quoque et donationes que a regibus Edwardo scilicet et avo meo Willielmo consecuta est et libertates omnes et dignitates et consuetudines et rectitudines suas tam In aquis quam In terris et In omnibus possessionibus suis In saca et soca et In hiis que ad illam ubique pertinent Ferias etiam suas quinque diebus omnibus illuc venientibus et illinc redeuntibus et ibi morantibus tam vendentibus quam ementibus cum omnibus rebus suis cum mea pace concedo et volo et firmiter Precipio quod ipsa Ecclesia ita teneat bene et In pace et honorifice et plenarie In omnibus rebus In bosco et plano In pratis et pasturis In terris et aquis In navibus et portubus et In omnibus aliis rebus sicut ipsa unquam melius et plenius et honorabilius tenuit tempore regis Edwardi et tempore Willielmi avi mei et tempore avunculorum meorum Willielmi regis et Henrici regis et sicut charte predecessorum meorum testificantur Testibus Alexandro episcopo Lincolniensi et Nigello episcopo Eliensi et episcopo Eboracensi et Adelpho episcopo Carliensi et Roberto de Vere apud Eborum