Charter Document - 01790293

Charter Document - 01790293


Charter Number: 01790293
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f47v)

Charter:

Cum lis et controversia mota esset inter dictum Symonem Abbatem de Torre et ejusdem loci Conventum ex parte una et Robertum Coffyn ex altera videlicet cum predictus Robertus super peticionem cujusdam tenementi in Welles Coffyn ex dono Ade de la Siete eisdem collati per breve domini Regis de ingressu predictos Abbatem et Conventum coram banco traxisset in placitum tandem amicabili composicione conquievit in hunc modum videlicet quod predicti Abbas et Conventus recognoverunt predictum tenementum esse jus ejusdem Roberti pertinens ad tenementum suum de Welles quod de predictis Abbate et Conventu tenet et eidem pro se et successoribus suis concesserunt Pro hac autem recognicione et concessione dedit predictus Robertus memoratis Abbati et Conventui Quadraginta solidos sterlingorum Et insuper manucepit et tenetur predictos Abbatem et Conventum a Curia domini Regis absque ipsorum dampno abstrahere et quo ad breve attachiamentum per omnia indempnes imperpetuum conservare Quod ut ratum et inconcussum perpetuis temporibus ex utraque parte perseveret huic scripto in modum cirographi confecto utriusque partis sigilla alternatim sunt appena Actum apud Torre in festo sancti Dunstani Episcopi Anno domini Millesimo CC LIIII Presentibus tunc ibidem domino Martino de ffissacre et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Cum lis et controversia mota esset inter dictum Symonem Abbatem de Torre et ejusdem loci Conventum ex parte una et Robertum Coffyn ex altera videlicet cum predictus Robertus super peticionem cujusdam tenementi in Welles Coffyn ex dono Ade de la Siete eisdem collati per breve domini Regis de ingressu predictos Abbatem et Conventum coram banco traxisset in placitum tandem amicabili composicione conquievit in hunc modum videlicet quod predicti Abbas et Conventus recognoverunt predictum tenementum esse jus ejusdem Roberti pertinens ad tenementum suum de Welles quod de predictis Abbate et Conventu tenet et eidem pro se et successoribus suis concesserunt Pro hac autem recognicione et concessione dedit predictus Robertus memoratis Abbati et Conventui Quadraginta solidos sterlingorum Et insuper manucepit et tenetur predictos Abbatem et Conventum a Curia domini Regis absque ipsorum dampno abstrahere et quo ad breve attachiamentum per omnia indempnes imperpetuum conservare Quod ut ratum et inconcussum perpetuis temporibus ex utraque parte perseveret huic scripto in modum cirographi confecto utriusque partis sigilla alternatim sunt appena Actum apud Torre in festo sancti Dunstani Episcopi Anno domini Millesimo CC LIIIIdate Presentibus tunc ibidem domino Martino de ffissacre et aliis