Charter Document - 01790284
Charter Number: | 01790284 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f45v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud sanctam Brigidam Londoniamm in crastino sancti Johannis Baptiste Anno regni Regis henrici filii regis Johannis vicesimo tercio Coram Roberto de Lexintone Willelmo de Eboraco Willelmo de Culeworth et Henrico de Bathonia Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Laurencium Abbatem de Torre querentem et Jordanum de Daccumbe impedientem de Manerio de Daccumbe cum pertinenciis Unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Jordanus recognovit totum predictum Manerium cum pertinenciis in dominicis et redditibus in homagiis et serviciis liberorum hominum in villenagiis in pratis et pasturis in molendinis stagnis et vivariis et in omnibus aliis rebus ad predictum Manerium pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Torre ut illud quod idem Abbas et ecclesia predicta habent ex dona predicti Jordani scilicet homagium et totum servicium Warini filii Johelis et heredum suorum de sexta parte feodi unius Militis cum pertinenciis quam de predicto Jordano prius tenuit in Daccumbe Et homagium et totum servicium Hugonis Coffyn et heredum suorum de feodo unius militis cum pertinenciis quod de eodem Jordano prius tenuit in Welles quod est membrum de Daccumbe Et homagium et totum servicium Stephani Baucan et heredum suorum de toto tenemento quod de eodem Jordano prius tenuit in eodem membro de Welles Habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Torre de capitalibus dominis feodi illius in liberam et perpetuam elemosinam faciendo inde eis servicium pro predicto Jordano et heredibus suis quantum ad predictum Manerium pertinet pro omni servicio et exactione Et preterea idem Jordanus dedit et concessit eidem Abbati homagium et totum servicium davyd de holrigge et heredum suorum de toto tenemento quod de eodem Jordano prius tenuit in holrigge Habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servicio et exactione Et idem Jordanus et heredes sui Warantizabunt acquietabunt et defendant eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servicio et exactione Et idem Jordanus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendant eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totum predictum Manerium cum pertinenciis et homagiis et servicium predicti Davyd et heredum suorum secundum quod predictum est contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione concessione warancia fine et concordia idem Abbas concessit pro se et successoribus suis quod ipsi reddent singulis annis eidem Jordano quamdiu vixerit viginti marcas argenti ad festum sancti Egidii apud Ticheffeld Et post decessum ipsius Jordani predicti Abbas et successores sui quieti erunt de solucione predictarum viginti marcarum per annum imperpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Warino et hugone et cognoscentibus se predicta tenere tenementa et quod decetero facient predicto Abbati et successoribus suis servicia sua pro predictis tenementis et fecerunt inde homagia sua predicto Abbati in eadem Curia