Charter Document - 01790270
Charter Number: | 01790270 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f38v) |
Charter:
Viris venerabilibus et in christo dilectis R dei gracia Abbati de Torre et ejusdem loci Conventui R divina permissione Abbas sancti Domuelis et ejusdem loci Conventus eternam in domino salutem Literas scutatis vestre suscipimus quibus cartam fundatoris nostri de terra de Cokyntone per nunciam vestrum aut nostrum vobis transmitti postulastis Quod utique pro interpositis terre marisque periculis facere non possumus nec audemus Sed quidem indemnitati vestre quantum in nobis est cupimus esse consultum ejusdem carte transcriptum vobis transmittimus sigillis nostris et aliorum patrie nostre virorum autenticorum scilicet de Pembrok et de Averforde et de Kardikun Priorum communitatum Cujus hec est forma [] Sciatis quod dedi ecclesie sancte Marie de Carneys Ecclesiam de Treygrut et ecclesiam de Rattre et Capellam de Kokyntone cum terris et omnibus pertinenciis suis in perpetuam elemosinam pro amore dei et pro remissione pecatorum meorum et pro animabus parentum meorum libere et quiete tenendas quas antiquitus dederam et nunc iterum easdem carta mea confirmo Hiis testibus [] Valete in domino
Markups
Names Markup:
Viris venerabilibus et in christo dilectis R dei gracia Abbati de Torre et ejusdem loci Conventui R divina permissione Abbas sancti Domuelis et ejusdem loci Conventus eternam in domino salutem Literas scutatis vestre suscipimus quibus cartam fundatoris nostri de terra de Cokyntone per nunciam vestrum aut nostrum vobis transmitti postulastis Quod utique pro interpositis terre marisque periculis facere non possumus nec audemus Sed quidem indemnitati vestre quantum in nobis est cupimus esse consultum ejusdem carte transcriptum vobis transmittimus sigillis nostris et aliorum patrie nostre virorum autenticorum scilicet de Pembrok et de Averforde et de Kardikun Priorum communitatum Cujus hec est forma []embed Sciatis quod dedi ecclesie sancte Marie de Carneys Ecclesiam de Treygrut et ecclesiam de Rattre et Capellam de Kokyntone cum terris et omnibus pertinenciis suis in perpetuam elemosinam pro amore dei et pro remissione pecatorum meorum et pro animabus parentum meorum libere et quiete tenendas quas antiquitus dederam et nunc iterum easdem carta mea confirmo Hiis testibus [] Valete in domino