Charter Document - 01790252

Charter Document - 01790252


Charter Number: 01790252
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f73v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Wyltone die sabbati proxima post festum sancti hillarii Anno regni Regis Ricardi decimo coram G Winton[] Episcopo Willelmo Briwere Thoma de Usseburne Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Abbatem et Canonicos de Torre petentes et Willelmum de Tracy tenentem de manerio de Northschillyngforde cum pertinenciis unde placitum fuit in predicta Curia scilicet quod predictus Willelmus dedit et concessit et quietum clamavit totum jus suum quod habuit in predicto manerio cum pertinenciis de se et heredibus suis predicto Abbati et Canonicis de Torre et successoribus eorum imperpetuum Et pro hac donacione et concessione et quieta clamacia et fine concordia predictus Abbas et Canonici dederunt predicto Willelmo quarto viginti marcas

Source (click image below to view full size)