Charter Document - 01790251
Charter Number: | 01790251 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f74r) Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f74r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Wiltone die Sabbati proxima post festum sancti hillarii Anno regni Regis Ricardi decimo coram domino G Wynton[] Episcopo Willelmo Brywer Thoma de Usseburne Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Abbatem et Canonicos de Torre petentes et Drogonem de Mungirun tenentem de manerio de Schillyngforde cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predictus Drogo dedit et concessit et quietum clamavit totum jus suum quod habuit in predicto manerio cum pertinenciis de se et heredibus suis predicto Abbati et Canonicis de Torre et successoribus eorum imperpetuum Et pro hac donacione et concessione et quieta clamacia et fine concordia predictus Abbas et Canonici dederunt predicto Drogoni xxx duas marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Wiltone die Sabbati proxima post festum sancti hillarii Anno regni Regis Ricardi decimo coram domino G Wynton[] Episcopo Willelmo Brywer Thoma de Usseburne Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Abbatem et Canonicos de Torre petentes et Drogonem de Mungirun tenentem de manerio de Schillyngforde cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predictus Drogo dedit et concessit et quietum clamavit totum jus suum quod habuit in predicto manerio cum pertinenciis de se et heredibus suis predicto Abbati et Canonicis de Torre et successoribus eorum imperpetuum Et pro hac donacione et concessione et quieta clamacia et fine concordia predictus Abbas et Canonici dederunt predicto Drogoni xxx duasnumeral marcas argenti