Charter Document - 01790230
Charter Number: | 01790230 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum Mensem anno regni regis Henrici filii Regis Johannis Quadragesimo tercio coram Rogero de Turkebi Gilberto de Prestone et Johanne de Wynille inter Symonem Abbatem de Torre querentem et Johannem filium Mathei de hoc quod idem Johannes permittere villanos suos de Stoke facere sectam ad molendinum ipsius Abbatis in Aveton et inter eundem Abbatem querentem et predictum Johannem de hoc quod idem Johannes acquietaret ipsum de servicio quod Baldewinus de insula ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto Johanne tenet in Aveton Et unde idem Abbas questus fuit quod pro defectu ipsius Johannis distringebatur quod faceret sectam ad Curiam ipsius Baldewini apud castrum de Plymptonia de tribus septimanis in tres septimanas Et quod faceret ei ad scutagium domini Regis quando eveniret quantum pertinet ad feodum unius militis pro predicto tenemento Et unde idem Johannes qui medius est inter eos ipsum acquietare debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictum tenementum cum pertinenciis scilicet totum illud tenementum quod iidem Abbas et ecclesia sua de Torre in feodo in Aveton de feodo ipsius Johannis de quo hec concordia facta fuit ut in dominicis homagiis reditibus villenagiis assisis wardis releviis escetis auxiliis bosci pratis pasturis et omnibus aliis rebus ad predictum tenementum pertinentibus esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue predicte ut illud quod idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Johannis habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Johanne et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servicio seculari et exactione inperpetuum Et predictus Johannes et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum tenementum cum pertinenciis ut puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem Johannes concessit pro se et heredibus suis quod omnes villani ipsius Johannis et heredum suorum de Stoke decetero faciant sectam ad molendinum ipsius Abbatis et successorum suorum de Stoke decetero faciant ad molendinum ipsius Abbatis et successorum suorum falera cium apud Aveton sine impedimento vel contradictione ipsius Johannis et heredum suorum vel eorum ballivorum inperpetuum Et predictus Johannes remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum jus et clamium quod habuit in annuo redditu decem marcas in quibus idem Abbas et ecclesia sua predicta tenebantur solvere singulis annis Rogero filio Mathei fratri ipsius Johannis de predicto tenemento in Avetone Et predictus abbas recepit []