Charter Document - 01790208
Charter Number: | 01790208 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes hoc scriptum visuris vel audituris quod ego Ricardus filius Stephani dedi concessi et hac presenti carta mea confirmasse deo et Ecclesie sancti Salvatoris de Torre et Canonicis ibidem deo servientibus in ordine Premonstratensi quasdem particulas terre mee cum pertinenciis jacentes in australi occidentali et orientali parte de Tounstalle continentes fere quatuor acras terre et dimidiam quas homines mei de Tounstalle de me aliquando tenuerunt in escambium quorumdem particularum terre cum pertinenciis quas Ricardus Abbas de Torre et Conventus ejusdem loci mihi et heredibus meis dederunt de quibus ego dictus Ricardus feoffavi Gilbertum de ffawy Henricum filium Stephani Ricardum Pistorem et quasdem particulas terre ad opus meum proprium reservavi Tenendas et habendas dictas particulas terre cum pertinenciis dictis Canonicis et eorum successoribus adeo libere et quiete sicut alias terras suas predictas mihi escambiatas tenuerunt in villa de Tounstalle et extra sicut principalis carta a predecessoribus meis eisdem Canonicis et eorum successoribus confecta plenius testatur In quorum omnium testimonium presentibus scriptis in modum cirographi confectis sigilla sua alternatim partes apposuerunt Hiis testibus domino Petro de ffissacre milite tunc Senescallo Willelmo Man Waltero de Modeworthe Michaele carpenter Ricardo Pistore et aliis Datum apud Norton in vigilia sancti Vincenti Anno regni regis Edwardi terciodecimo