Charter Document - 01790187

Charter Document - 01790187


Charter Number: 01790187
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227 - 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Wilton[] die Lune proxima post festum sancti Petri Advincula Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Thoma de Mulet Roberto de Lexinton[] et Jordano Oliver Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Maria Priorissa de Kynton[] petentem et Robertum Abbatem de Torre tenentem de advocacione ecclesie de Bokelande [unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Prioressa remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesie sue de Torre tenentur de advocacione ecclesie de Boklande] Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Prioressa remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Kynton[] ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Torre imperpetuum totum jus et clameum quod habuit in advocacione predicte ecclesie Et idem Abbas pro se et successoribus suis dedit et concessit predicte Prioresse totam terram suam de Nywenham cum pertinenciis in Com[] Berksir[] Habendam et tenendam ipsi Prioresse et successoribus suis et ecclesie sue de Kynton[] de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Torre in liberam et perpetuam elemosinam faciendo inde forensicum servicium quantum ad predictam terram pertinebit Et predictus Abbas et successores sui Warantizabunt predicte Prioresse et successoribus suis et ecclesie sue de Kynton[] totam predictam terram cum pertinenciis contra omnes gentes imperpetuum

Source (click image below to view full size)