Charter Document - 01790185

Charter Document - 01790185


Charter Number: 01790185
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1227 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f119r)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus M Priorissa de Kynkiton[] et ejusdem loci Conventus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos per consilium bonorum virorum mera et spontanea voluntate nostra penitus et imperpetuum renunciasse liti mote auctoritate apostolica aliqua inter nos ex una parte et Abbatem et Conventum de Torre ex altera super ecclesia de Bokelande Bret et omnis actioni et omni juri quod in ipsam ecclesiam habebamus vel habere videbamur necnon omnibus impetratis et impetrandis super omnibus dictam ecclesiam contingentibus Instrumenta eciam omnia nobis et domui nostre super ipsam ecclesiam tam ab J Episcopo Exon[] quam ab J Comite de Mortell et W Tyrel qui vicem patronorum aliquando gerebant vel gerere videbantur in manus judicum nostrorum resignavimus volentes ipsam imperpetuum quoad nos et domum nostram prorsus invalida et irrita censeri Concedendo eciam quo ad nos pertinet ipsam ecclesiam et quicquid juris in ipsam habebamus vel habere videbamur dictis Abbati et Canonicis imperpetuum Ad hoc noverit universitas vestra quod literas apostolicas quibus dictos Abbatem et Canonicis convenimus cancellasse mus vel in manus eorundem Abbatis et Conventus resignasse mus nihil per easdem alias personas necessitate haberemus convenire Verumtamen litibus inter ipsas personas et nos motis sentencialiter vel amicabiliter terminatis vel eciam ipsis neque sic neque terminatis scilicet tamen litteris ipsis apostolicis in judicio approbatis ipsas litteras omni cavillacione dilacione et appellacione remotis dictis Abbati et Conventui restituemus Et ut hoc de hac nostra renunciatione vobis constet plenissime has literas nostra patentes sigillis nostris consignavimus

Source (click image below to view full size)