Charter Document - 01790171

Charter Document - 01790171


Charter Number: 01790171
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f114r)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Simon dei gracia Exon[iensis] Episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentacionem domini Johannis Regis Anglie admisisse dilectos Abbatem et Conventum de Torre ad ecclesiam de Schefbere et eos in ea[m] canonice instituisse Et concessimus eisdem divine caritatis intuitu eandem ecclesiam in proprios usus ipsorum cum omnibus pertinenciis convertendam Salva vicaria ejusdem ecclesie P Capellano quoad vixerit preter xx solidos quos idem P annuatim tenetur solvere memoratis Abbati et Conventui de Torre Postquam autem idem P in fata decesserit licet prefatis Abbatis et Conventui de Torre possessionem ejusdem vicarie nullius requisito assensu libere ingredi et pacifice possidere Ita tamen quod faciant per secularem Capellanum divina officia ministrari in eadem ecclesia Salva in omnibus Exon[iensis] ecclesie dignitate [et salvo iure nostro et successorum et officialium nostrorum] Et ut hec donacio nostra rata et stabilis et illibata inperpetuum perseveret eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri apposicione episcopali auctoritate confirmavimus Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Simon dei gracia Exon[iensis] Episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad presentacionem domini Johannis Regis Anglie admisisse dilectos Abbatem et Conventum de Torre ad ecclesiam de Schefbere et eos in ea[m] canonice instituisse Et concessimus eisdem divine caritatis intuitu eandem ecclesiam in proprios usus ipsorum cum omnibus pertinenciis convertendam Salva vicaria ejusdem ecclesie P Capellano quoad vixerit preter xx solidosnumeral quos idem P annuatim tenetur solvere memoratis Abbati et Conventui de Torre Postquam autem idem P in fata decesserit licet prefatis Abbatis et Conventui de Torre possessionem ejusdem vicarie nullius requisito assensu libere ingredi et pacifice possidere Ita tamen quod faciant per secularem Capellanum divina officia ministrari in eadem ecclesia Salva in omnibus Exon[iensis] ecclesie dignitate [et salvo iure nostro et successorum et officialium nostrorum] Et ut hec donacio nostra rata et stabilis et illibata inperpetuum perseveret eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri apposicione episcopali auctoritate confirmavimus Hiis testibus []