Charter Document - 01790167
Charter Number: | 01790167 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f113r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exon[] in octavas sancte Trinitatis Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo coram [Laurentius] Abbate Rogero de Turkeby Gilberto de Prestone Roberto de Bello campo Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Abbatem de Torre querentem et Rogerum de Parco deforcientem de nonem solidis qui eidem Abbati retro fuerunt de annuo redditu trium solidorum quem ei debet de libero tenemento suo quod de eo tenet in Blachchefordewike et Harolesden quem redditum ei prius non cognovit Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Abbati et successoribus suis et Ecclesie sue de Torre tres solidos pro predicto tenemento ad festum sancti Michaelis pro omni servicio et exactione Et pro hac recognicione concessione fine et concordia idem Abbas ratum et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia predicta omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti servicii usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et idem Rogerus dedit predicto Abbati sex solidos sterlingorum pro arreragiis suis