Charter Document - 01790166
Charter Number: | 01790166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f113r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in octava sancti Martini Anno regni Regis H filii Regis Johannis vicesimo quarto coram Willelmo de Eboraco praeposito Beverlee et Henrico de Bathonie Justiciis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Laurencium Abbatem de Torre querentem et Ricardum de Langeford de hoc quod idem Ricardus et homines sui de manerio de Bradworthi faciant sectam ad molendinum ipsius Abbatis in Braworthi quem ei facere solebant et debebant Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictam sectam cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Torre Et pro hac recognicione fine et concordia idem Abbas concessit predicto Ricardo predictum molendinum de Braworthi cum secta et omnibus aliis rebus ad illud molendinum pertinentibus sicut predecessores predicti Abbatis et ecclesia sua de Torra illud habuerunt de dono Willelmi Brewere in omnibus rebus et ita integre sicut idem Abbas illud molendinum tenuit die quo hac concordia facta fuit Habendum et tenendum eidem Ricardo et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia predicta imperpetuum Reddendo inde annuatim per annum quinque marcas argenti in ecclesia de Braworthi ad duos terminos scilicet medietatem die Nativitatis sancti Johannis Baptiste et alteram medietatem die natalis domini pro omni servicio Et si predictus Ricardus vel heredes sui defecerint in solucione predictorum denariorum ad predictos terminos secundum quod predictum est bene licebit predicto Abbati et successoribus suis distringere predictum Ricardum et heredes suos per catalla sua in predicto molendino de Braworthi et in terris ipsius Ricardi et heredum suorum de Braworthi inventa usque ad plenariam solucionem predictorum denariorum imperpetuum Et idem Abbas reddidit predicto Ricardo in eadem Curia cartam quam predecessores predicti Abbatis habuerunt de Willelmo Brywere de predicto molendino et predicta secta cum pertinenciis Et sciendum quod idem Ricardus concessit pro se et heredibus suis quod si ipsi implacitentur de predicto molendino vel secta cum pertinenciis idem Abbas vel successores sui non tenebuntur eis ad Warantizandum predictum molendinum nec predictam sectam cum pertinenciis scilicet perquirant se versus heredes predicti Willelmi si voluerint et idem Abbas et successores sui et liberi homines sui et eorum heredes et villani sui cum sectis suis tenentes de ecclesia sua de Braworthi die quo hec concordia facta fuit molent ubicumque voluerint Ita quod predictus Ricardus vel heredes sui non poterint exigere de predicto Abbate vel successoribus suis vel hominibus suis predictis aliquam sectam ad predictum molendinum de Braworthi imposterum