Charter Document - 01790159
Charter Number: | 01790159 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f111r) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Ricardus de Langeforde miles salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego sine omni contradictione et reclamacione persolvam libere et quiete et integre decimam novi molendini in parochia de Bradeworthi ecclesie predicte ville et Abbati et Conventui de Torre qui prefate ecclesie obtinent personatum Omnia autem petita que videlicet dicti Abbas et Conventus a me in Judicio vel extra pecierunt et super quibus in Judicio vel extra aliqua controversia vel contencio fuerat suborta in preteritis post memorati Abbas et Conventus omni postponendi reclamacione ex parte mea vel meorum libere quiete et integre possidebunt Sopita autem est omnis contencio vel omnium in religiosorum suscitatio prehabita super dicta decima videlicet et super impedimento quod ego dicebar prestitisse in vendicatione bladi de Braworthi Et preterea de secundo meliori averio habendo in decesso parochianorum et preterea de oblacionibus proventuris ad predictam ecclesiam de meis hominibus in die omnium sanctorum super quibusdam fuit suborta contencio in Judicio videlicet super decimis novi molendini et super vendicione bladi de Braworthi sed super quibusdam extra judicium videlicet de secundo meliori averio et de prescriptis oblacionibus Hanc autem composicionem sine aliqua sui diminucione pro me et quantum in me est pro meis heredibus vel assignatis me observaturum corporale prestiti sacramentum ita videlicet quod eodem sacramento obstrictus si contra aliquod prescriptorum venero coram subscriptis judicibus vel eorum aliquod prout inferius continetur in prima citacione comparabo absque aliqua cavillacione et in continenti precise litem contestabor nulla obstante excepcione veteri vel nova que aliqua tempore mihi competere posset in presenti vel in futuro Si autem aliquo modo in predictis articulis vel aliquo illorum judicialiter convictus fuero nomine pene prescriptis Abbati de Conventui sexaginta solidos argenti persolvam et nihilominus super delicto a me commissa competentur illis satisfaciam Predictam autem summam pecunie illis sine aliquo impedimento persolvam infra eundem mensem in qua convictus fuero quod contra aliquod prescriptorum venero Et si acciderit quod ad petendam dictam pecuniam dicti Abbas et Conventus aliquas fecerint expensas ego omnes sumptus et omne dampnum quod ratione delici vel pene petite incurrent illis infra dictam mensem plenarie resarciam sive restaurabo Ne autem aliquod prescriptorum de toto infringatur vel aliquatenus in aliqua sui parte mutiletur in prescriptum est quidem plene omnia prescripta observabo tactis sacrosanctis evangeliis prestitum juramentum pro me et omnibus meis renunciavi sine exceptione appellacione et regie prohibicione et omni impedimento quocumque nomine nuncupetur per quod aliquod prescriptorum infringatur imposterum Ego autem subjeci me perpetue jurisdictioni et compulsioni Judicum Well omnium vel duorum quos interesse contingent vel alicujus alterius scilicet discreti viri neutri parti jure suspecti quem omnis vel duo suo loco substituerint vel cui vices suas commiserint et hoc in dioc[] Bathon vel Exon quocumque loco predictis Abbati et Conventui placuerit Judices Well sunt isti Archidiaconus Well Cancellarius et Thesaurius Well In omnium horum testimonium huic scripto sigillum meum apposui Et ad instanciam predictorum Abbatis et Conventus et in eam Judices huic scripto sigilla sua adhibuerunt Datum Exon anno gracie MCCXL in vigilia beati Thome Apostoli Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Ricardus de Langeforde miles salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego sine omni contradictione et reclamacione persolvam libere et quiete et integre decimam novi molendini in parochia de Bradeworthi ecclesie predicte ville et Abbati et Conventui de Torre qui prefate ecclesie obtinent personatum Omnia autem petita que videlicet dicti Abbas et Conventus a me in Judicio vel extra pecierunt et super quibus in Judicio vel extra aliqua controversia vel contencio fuerat suborta in preteritis post memorati Abbas et Conventus omni postponendi reclamacione ex parte mea vel meorum libere quiete et integre possidebunt Sopita autem est omnis contencio vel omnium in religiosorum suscitatio prehabita super dicta decima videlicet et super impedimento quod ego dicebar prestitisse in vendicatione bladi de Braworthi Et preterea de secundo meliori averio habendo in decesso parochianorum et preterea de oblacionibus proventuris ad predictam ecclesiam de meis hominibus in die omnium sanctorum super quibusdam fuit suborta contencio in Judicio videlicet super decimis novi molendini et super vendicione bladi de Braworthi sed super quibusdam extra judicium videlicet de secundo meliori averio et de prescriptis oblacionibus Hanc autem composicionem sine aliqua sui diminucione pro me et quantum in me est pro meis heredibus vel assignatis me observaturum corporale prestiti sacramentum ita videlicet quod eodem sacramento obstrictus si contra aliquod prescriptorum venero coram subscriptis judicibus vel eorum aliquod prout inferius continetur in prima citacione comparabo absque aliqua cavillacione et in continenti precise litem contestabor nulla obstante excepcione veteri vel nova que aliqua tempore mihi competere posset in presenti vel in futuro Si autem aliquo modo in predictis articulis vel aliquo illorum judicialiter convictus fuero nomine pene prescriptis Abbati de Conventui sexaginta solidos argenti persolvam et nihilominus super delicto a me commissa competentur illis satisfaciam Predictam autem summam pecunie illis sine aliquo impedimento persolvam infra eundem mensem in qua convictus fuero quod contra aliquod prescriptorum venero Et si acciderit quod ad petendam dictam pecuniam dicti Abbas et Conventus aliquas fecerint expensas ego omnes sumptus et omne dampnum quod ratione delici vel pene petite incurrent illis infra dictam mensem plenarie resarciam sive restaurabo Ne autem aliquod prescriptorum de toto infringatur vel aliquatenus in aliqua sui parte mutiletur in prescriptum est quidem plene omnia prescripta observabo tactis sacrosanctis evangeliis prestitum juramentum pro me et omnibus meis renunciavi sine exceptione appellacione et regie prohibicione et omni impedimento quocumque nomine nuncupetur per quod aliquod prescriptorum infringatur imposterum Ego autem subjeci me perpetue jurisdictioni et compulsioni Judicum Well omnium vel duorum quos interesse contingent vel alicujus alterius scilicet discreti viri neutri parti jure suspecti quem omnis vel duo suo loco substituerint vel cui vices suas commiserint et hoc in dioc[] Bathon vel Exonlocation quocumque loco predictis Abbati et Conventui placuerit Judices Well sunt isti Archidiaconus Well Cancellarius et Thesaurius Well In omnium horum testimonium huic scripto sigillum meum apposui Et ad instanciam predictorum Abbatis et Conventus et in eam Judices huic scripto sigilla sua adhibuerunt Datum Exon anno gracie MCCXL in vigilia beati Thome Apostolidate Hiis testibus []