Charter Document - 01790155

Charter Document - 01790155


Charter Number: 01790155
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f109v)

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis Gervasius dei patiencia Premonstratensi dictus Abbas et ejusdem ordinis Capitulum generale salutem in omnium salvatore Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod cum inter ecclesiam beate Marie de valle Barocensis diocesis ex una parte et ecclesiam de Torre Exonien[] diocesis in Anglia ex parte altera coram nobis super ecclesiam de Braworthi quam Abbas et Conventus beate Marie asserebant ad se pertinere de jure questio verteretur Verumptamen fratres et coabbates nostros N de ffalesia W de Luskes Bartholomeum de valle Christiana et Adam de Marchasio Radulfum Abbates dedimus auditores Partibus igitur in ipsorum presencia constitutis sicut ex eorum fida relacione et parcium confessione didicimus ita de voluntate parcium mediante bonorum virorum consilio inter dictas ecclesias amicabiliter est compositum quod ecclesia beate Marie de valle liberaliter renunciavit imperpetuum omni actioni et omni juri quod in ecclesia predicta de Bradeworthi et pertinenciis suis habebat vel habere poterat et ipsam cum fructibus omnibus qui ex ipsa provenire potuerint Abbati et Conventui de Torre imperpetuum quiete et sine reclamacione dimisit ffacta autem hac resignacione ne ecclesia beate marie liberalitas videri posset esse dampnosa Abbas et Conventus de Torre eidem ecclesie quatuor marcas argenti imperpetuum pia liberalitate concessit quas in octavis sancti Johannis Baptiste singulis annis solvere tenebuntur Exonie in maiori ecclesia coram duobus vel tribus Canonicis ejusdem ecclesie Adjectum est quoque quod si per ipsos Abbatem et Conventum de Torre steterit quominus in predictis terminis plenarie fierit solucio debiti pretaxati solverent ecclesie beate Marie pro unaquaque die qua nuncius pro ipso debito in partibus Anglie moram fecerit duodecim denarios sterlingorum pro expensis Ne igitur in futuro super premissis possit inter partes imposterum questio suscitare presentes literas ad peticionem parcium communis sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum apud Premonstratum in generali capitulo Anno gracie Millesimo CC Nonodecimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis Gervasius dei patiencia Premonstratensi dictus Abbas et ejusdem ordinis Capitulum generale salutem in omnium salvatore Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod cum inter ecclesiam beate Marie de valle Barocensis diocesis ex una parte et ecclesiam de Torre Exonien[] diocesis in Anglia ex parte altera coram nobis super ecclesiam de Braworthi quam Abbas et Conventus beate Marie asserebant ad se pertinere de jure questio verteretur Verumptamen fratres et coabbates nostros N de ffalesia W de Luskes Bartholomeum de valle Christiana et Adam de Marchasio Radulfum Abbates dedimus auditores Partibus igitur in ipsorum presencia constitutis sicut ex eorum fida relacione et parcium confessione didicimus ita de voluntate parcium mediante bonorum virorum consilio inter dictas ecclesias amicabiliter est compositum quod ecclesia beate Marie de valle liberaliter renunciavit imperpetuum omni actioni et omni juri quod in ecclesia predicta de Bradeworthi et pertinenciis suis habebat vel habere poterat et ipsam cum fructibus omnibus qui ex ipsa provenire potuerint Abbati et Conventui de Torre imperpetuum quiete et sine reclamacione dimisit ffacta autem hac resignacione ne ecclesia beate marie liberalitas videri posset esse dampnosa Abbas et Conventus de Torre eidem ecclesie quatuor marcas argenti imperpetuum pia liberalitate concessit quas in octavis sancti Johannis Baptiste singulis annis solvere tenebuntur Exonie in maiori ecclesia coram duobus vel tribus Canonicis ejusdem ecclesie Adjectum est quoque quod si per ipsos Abbatem et Conventum de Torre steterit quominus in predictis terminis plenarie fierit solucio debiti pretaxati solverent ecclesie beate Marie pro unaquaque die qua nuncius pro ipso debito in partibus Anglie moram fecerit duodecim denarios sterlingorum pro expensis Ne igitur in futuro super premissis possit inter partes imposterum questio suscitare presentes literas ad peticionem parcium communis sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum apud Premonstratum in generali capitulo Anno gracie Millesimo CC Nonodecimodate