Charter Document - 01790147

Charter Document - 01790147


Charter Number: 01790147
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f106v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies Anno regni regis H filii Regis Johannis tricesimo septimo coram Rogero de Turkeby Vano de Wassaund Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulphum filium Willelmi de Skitebrok petentem et Symonem Abbatem de Torre tenentem per fratrem Ricardum Canonicum suum positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de quarta parte advocacionis ecclesie de Skitebrok cum pertinenciis Unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predictus Radulphus recognovit predictam quartam partem advocacionis predicte ecclesie cum pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue de Torre et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et idem Abbas recepit predictum Radulphum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum

Source (click image below to view full size)