Charter Document - 01790146
Charter Number: | 01790146 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f108r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Ascencionis domini Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis septimo coram Henrico de Burger tunc capitali Justiciario Martino de Pateshille Radulpho Hireng Stephano de Segrave Thomaso de Beytone Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauvage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Roberti petentem et Robertum Abbatem de Torre deforciantem de advocacione quarte partis ecclesie de Skitebrok unde assisa ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Torre imperpetuum totam jus et clamium quod habuit in advocacione quarte partis predicte ecclesie Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem Abbas dedit predicto Willelmo decem marcas argenti