Charter Document - 01790126

Charter Document - 01790126


Charter Number: 01790126
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1238
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f104r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo secundo coram Roberto de Lexinton[] Willelmo de Eboraco Adam filio Willelmi et Willelmo de Culeworth Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Laurencium Abbatem de Torre petentem et Robertum de Curtenay tenentem de advocacione Ecclesie de Chauuelegh unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Torre eidem Roberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta advocacione imperpetuum Et idem Robertus dedit et concessit dicto Abbati advocacionem prebende de Asseclist cum pertinenciis Tenendam et habendam eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Torre in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Ita quod predictus Robertus et heredes sui nullum clericum ad eandem porcionem decetero presentabunt []

Source (click image below to view full size)